- SYLVAE
- SYLVAEdicta sunt Poematia quaedam, subitô excussa calore, vel a multiplici materia (silva enim ὕλη Graecis, quae vox et materiam et silvam notat) vela frequentia rerum inculcatarum, vel ab ipsis rudimentis: rudia namque Poêmata, et sane effusa, postea castigabant, Quintilian. apud Scaligerum Poet. l. 3. c. 100. Celebres inprimis Statii Silvae, 5. libtis constantes, quas ille exemplô Lucani scripsisse videtur; ut de quo X. libros hoc genus reliquisse, a Suetonio memoratur. Barthius tamen unicum ab hoc Silvarum librum, qui X. habuerit carmina, compositum vult, eo quod a Grammaticis nusquam citentur, cum praecipue amoenissima, et varietate ipsa Lectorem provocantia. esse opertuisset: Nisi si dicas, addit, idem Lucano obtigisfe decem suis Silvarum libris, quod Papinio suis quinque; quorum adeo memoriam Thebais obliteravit, ut, cum ista saepissime, illi numquam prorsus a Grammaticis citentur. Vide eum Animadvers. ad Statium Sylv. l. 1. sub init. et Thebaid. l. 6. v. 322.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.